monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 20
Colorem FUSCUS ARELLIUS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse, quid fecerit. SILO POMPEIUS hoc colore usus est: non putavit, inquit, ad rem pertinere, ubi aut quando periret, qui perire deberet. TRIARIUS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in [contemni in] convivio (contemni) nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent; huius anno nullum esse occisum. dixit aliquis ex convivis: 'ego numquam [iratus] (vidi hominem occidi)'; dixit et mulier: 'et ego numquam'. iratus, quod clementia sua contemptui esset, 'curabo' inquit 'sciant non deesse mihi (severitatem: adducatur) sceleratus, quem videre lucem ultra non oportet! ' occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim ullum, quo nocens perire non debeat?